- POMONA
- I.POMONANympha Latialis, hortorum Dea: quam cum Vertumnus misere deperiret, in alias atque alias identidem sese formas transmutavit, ut saltem amatae conspectu frui posser. Tandem in anum conversus multis argumentis ei persuadere conatur, ut Vertumno nubat. Verum cum nihil aliud, quam operam se ludere animadverteret, pristinâ resumptâ formâ non admodum invitae vim intulit, nuptiisque eius est potitus. Picus quoque Latinorum rex eam adamavit, propter quod Circe coniux illum in avem sui noministransmutavit. Inde Pomonalis, Flamen Pomonae Deae. Alex. ab Alexand. l. 6. c. 12. Post aliquot vero tempestates, auctâ civitate quum augeri sacerdotia oporteret, 15. Flamines constituti fuêre, qui omnes a Diis, quibus sacra faciebant, cognomenta sortiti sunt, quorum primus Dialis, ultimus Pomonalis. Eius meminit Ovid. Met. l. 14. v. 623.Rege sub hoc Pomona fuit: quâ nulla LatinasInter Hamadryades coluit sollertius hortos,Nec fuit arborei studiosior altera foetûs,Unde tenet nomen. ——II.POMONAinsula Orchadum primaria, cum urbe cognomine, vulgo Kirckwal; insula vero Mainland dicitur, ab Ortu in Occasum extensa ad 22. mill. pass. in ea sunt 8. castra cum urbecula primaria Carcoviaca Kirkwal, in parte Boreali Insulae, vixque 15. mill. pass. distat ob ora Scotiae in Septentrionem Baudrand.III.POMONAlocus Latii, in agro Solonio, in via Ostiensi, media inter Romam et Ostiam, utrinque supra 8. mill. pass. a Pomona Dea pomorum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.